- BESSALE seu BESSALIS later
- BESSALE seu BESSALIS laterGraecis recentioribus Βήςαλον, Plinio et Vitruvio later δίδωρος, quia mensuram habet hessis, i. e. duos pedis trientes. Nempe lateres per palmos olim dimetiebatur, et lapidem δίδωρον, τρίδωρον, τετράδωρον ac πεντάδωρον, dicebant, a duobus, tribus, quatuor et quinque palmis. Pes autem trium palmorum est; unde Βήςαλον a Graecis recentioribus primo pro bessali latere. Sed et deinde pro quovis latere est usurpatum. Tzetzes Obiliad. 9. Histor. 275.Ο᾿πτὴν δὲ πλίνθον γίνωρκε τὴν βήςαλον καλοῦμεν.Τοῦ Βαβυλῶνος κτίσμα γὰρ ὑπῆρχεν ἐκ βηςάλου.Coctum autem laterem scito, quem besalon vocamus:Babylonis enim exstructio fuit ex besalo,Sic Gap desc: Hebrew, apud Hebraeos proprie later sesquipalmi: Habacuci c. 2. v. 11. et 12. pro quovis latere accipitur, uti discimus ex Bocharto Hieroz. Part. poster l. 4. c. 26. Proprie vero Βήςαλον Graecis citerioribus later cotus est; ex his enim structi Babylonis muri: cum lateres, quibus vulgo apud Graecos ac Romanos aedificia struebantur, crudi eflent, Vitruvius, l. 2. c. 3. Plin. l. 35. c. 14. Achmes Onirocrit. c. 145. etc. Vide de hac voce plura, apud Salmas. ad Solin. p. 1231.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.